# Chronicum 10.2

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/10.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/10.2

*** i, Nabuchodrossorns (9) suscepto imperio Babylonem intra quindecim ferme dies cingebat mœnibus et triplici aggere, fluviumque Armacalem ab Euphrate promebat: puteum item excelso loco apud Sippara urbem fodiebat, quadraginta parasangas (10) latum, et ulnas viginti profundum. Huic autem clauslra apponenda curavit, quibus reclusit. universa planities rigaretur. Claustrorum nomen έχετογνώμονας(11) vocant, quasi ea voluntate quadam ingenitaque inclinatione sint praedita. Littus praeterea Rubri maris adversus impetum fluctuum communivit: tum in limine Arabicae regionis (12) Teredoncm urbem fundavit: regia palatia recentibus arborum surculis exornavit, nomenque his fecit viridaria pensilia. Mox accurate etiam edisserit quaenam dicta sint viridaria pensilia, eademque ait a Græcis quoque in septem speciosissimis miraculis numerari. Rursus alio loco idem homo sic loqutiur. Cuncta, inquit, olim aquis tenebantur; idque mare dicehatnr: quod quidem Belus compescuit, et suum cuique rei locum tribuit. Idem Babylonem mœnibus ambiens communivit, quae diuturnitate tem poris diruta Nabuc hodrossorus demum restituit: eaquesupererant usque ad imperium Macedonum non sine valvis aere conflatis. Omnia Abydenus Danieli consona narrat, apud quem Nabucbodonosorus superbia tumidus ita inducitur loquens (1): « Nonne haec est Babylon magna, quam ego ædificavi ut sit regni aedes, virtute fortitudinis meæ, in honorem gloriae meæ? »

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
