Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 10
Jerome, Chronicum 10.3
Unproofread scanNot analysed yet
Jam quod imperii ejus felicitatem testetur Daniel his verbis, quibus de Nabuchudonosoro loquitur (2), audi Abydenum: Hercule, inqnit, fortior crat; idque exponit hac ratione sermonis Megasthenes (3) ait: Nabuchodrossorus, qui ipsi Herculi fortitudine praestitit, in Libyam atque Iberiam magnis copiis expeditionem suscepit: quibus regionibus debellatis, incolarum partem in Ponti dexteram (4) oram transtulit. Deinde Chaldæi tradunt, mentem ejus ad regiam reducis deorum quorumdam aMatu fuisse occupatam, ita ut in hæc verba erumperet: Ego Nabuchodrossorus, o strenui Babylonii, superventuras vobis ærumnas praedicam. Tum alia id genus accurate nanat. Rursusque idem scriptor addit: eum, qui lanto elatus fastu imperabat, e conspectu repente ereptum evanuisse. Hinc filius Pjus Amilmarodachus regnavit, quem brevi Niglisares levir (5) occidit, filiuin habens unicum superstitem Labossoracum; qui violento item fato cuM sublatus fuisset, Naboncdochus nullo jure fretus ad regni sedem accedere jussus est (6): is nempe cui Cyrus, capta dein Babylone, Carmaniæ præfecturam concess t: a Dario autem rege eadem provincia pulsus est.