# Chronicum 11.3.14-24

Jerome, Chronicum, 11.3.14 to 11.3.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/11.3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/11.3.14

Accidit autem ut pater ejus Nabupalassarus per id tempus in morbum implicitus mortem cum vita Babylone commutaret, postquam anno uno supra viginti regnasset. At Nabuchodrossorus, cognito non (4) diu post parentis ohitu, res iÆgypti caeterarumque regionum rite composuit: tum capii vos Judaeos, Phoenices, Syros, et Ægyptios jussit cum gravis armaturae exercitu abaliquot amicis suis, itemque reliquas manubias et supellectilem, Babylonem deduci, quo et ipse reversus est (5). ILi vcro rem publicam in Chaldaeorum potestate esse offendit, sibique regnum ab optimale quodam asservari. Universae igitur ditionis patriæ potitus, captivos in Babylonici agri partibus opportunissimis collocari jussit; tum belli manubiis Bcli templum et reliqua affluenter exornavit, atque in ipsam urbem extra vagantes adduxit aquas (6), munivitque locos, ne in posterum obsessores aiuneiu contra urbem immittere possent. Excitavit et triplicem murorum ambitum internæ urbi. triplicem item externæ: et partim quidem cocto latere ac bitumine, partim latere solo conficiebat. Jam egregie vallata urbe portisque divinitus exornatis, paternae regiæ aliam proxime addidit, cujus rationom, pulchritudinem variumque apparatum vii narrare quis possit. Tantummodo dixerim, cum adeo elaboratum mirificum et modum excedens fuerit opus, id tamen intra quindecim dies esse absolutum. Praeterea in palatio lapideos obeliscos alfissimos statuisque decoros eduxit, specieMque montium simillimam exbibuit. Consevit et varias arbores, et ea quae dicuntur pcusilia viridaria construxit, montani instar ventosique loci, ad uxoris suae lubentiam, qua ventosæ Medorum regioni consueverat.*

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
