Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 11
Jerome, Chronicum 11.4
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hæc omnia adamussim Berosus de praedicto rege scripsit. Sed et alia pluriina tertio Chaldaicarum rerum libro, in quo Graecos historicos reprehendit, qui in cassum opinati sunt, a Semiramide Assyria conditam esse Babylonem; ab eademque miranda illa opera exstructa falso scripserunt. Atque in his Chaldæorum historiie fidem adjungere par est. Præsertim cum in Phœnicum quoque tabulariis suffragantia Berosi dictis scripta exstent, quibus diserte Babyloniorum rex universam Syriam atque Phoeniciam perdomuisse traditur. Sed et Philostrati historia consentit, quo loco Tyri obsidionem memorat: tum denique quarto Indicarum rerum libro Megasthenes, ulti ostendere nititur, a praedicto Babyloniorum rege Herculem ipsum fortitudine rerumque gestarum magnitudine fuisse superatum, magnamque Libyae partem atque Iberiæ (1) internecive debellatam,