Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 13
Jerome, Chronicum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Belus crat, inquit, Assyriorum rex, et sub eo Cyclopes fulguribus fulminibusque micantibus Jovi cum Titanis praelianti opem ferebant. Reges quoque Titanorum eo tempore cognoscebantur, quorum e numero erat Ogygus rex. Mox paucis interjectis, suhdit gigantes bclimn diis intulisse atque occidione esse cæsos: strenuos deorum adjutores fuisse Herculem et Bacchium (I), qui et ipsi erant Titani: Belum, de quo antea diximus, mortem obiisse, qui etiam Deus existimatus sit. Post hunc Assyriis dominatum esse Ninum annis quinquaginta duobus, qui uxorem duxit Semiramidem. Post eum, Semiramidem rexisse Assyrios annis quadraginta duobus. Zamem, qui et Ninyas, successisse. Deinceps Assyriorum, qui consecuti sunt, reges singillatim ordinatimque numerat usque ad Sardanapallum, nominatim quemque compellans: quorum etiam nos paulo post et nomina ct tempora dominationis ponemus. Profecto et ille *in eo, quem digessit, canone sic. de his loquitur: PrImo Assyriorum reges disposuimus, exordiumque a Belo duximus: et quoniam haud traditum certo est quot hic annis regnaverit (2), nihil præter nomen aschpsimus. A Nino autem principium chronologiae fecimus, et in alterum Ninum** qui Sardanapallo successit, desivimus: prorsus ut perspicue definiteque tum summa temporum, tuin singulorum regum anni patefierent. Sic videlicet annorum mille octoginta supra ducentum summa exsurgit. Hæc Castor. Cæterum et Siculus ***Diodorus, qui Bibliothecam coacervavit, eadem fere narratione utitur.