Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 14
Jerome, Chronicum 14.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sardanapallus *tricesimus quintus (7) a Nino fundatore imperii fuit, et Assyriorum regum extremus, cunctosque, qui eum praecesserant, mollitia ignaviaque superavit. Et paulo post ait **,eum adeo in luxuriam fuisse projectum, ut non solum ipse turpiter vitam amiserit, verum etiam universum Assyriorum imperium everterit, cujus incolumitas, pre caeteris, quae memorantur, diutissime manserat. Arbaces quidam genere Medus, vir insignis virtute et strenuus, dux Medicae militiae, quae in urbem Ninum quotannis submittebatur, ea occa sione amicitiam iniit cum exercitus Babylonici duce, ab eoque rogatus imperium sustulit Assyriorum. Hæc Diodorus secundo Bibliothecæ historicæ libro. De Assyriorum imperio eadem quoque Cephalion his verbis refert (8).