# Chronicum 15.3

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/15.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/15.3

i. Ea scribere aggredior, quorum alii quoque meminerunt, in primis Hellanicus Lesbius et Ciesias Cnidius (9) nec non Herodotus Halicarnassensis (10). Principio Assyrii dominati sunt Asiae, ex quibus (11) erat Ninus Belides: quo regnante multae res et facinora maxima contigerunt. Deinde loquitur de Semiramidis natalibus, nee non Zoroastri (12) magni Bactrianorum regis, et de bello quo hic a Semiramide superatus est (43); de annis denique quibus Ninus regnavit, duobus videlicet supra quinquaginta, nec non de ejus obitu. Postea regnantem Semiramin Babylonis moenia excitavisse ait ea ratione, quae a multis dicta cst, nempe a Ctesia, a Zenone, ab Herodoto, aliisque deinceps. Praeterea Semiramidis narrat expeditionem in in. diam, ejusque cladem et fugam: caedem etiam filiorum suorum ab ipsamet patratam: utque cadem a filio item sue Ninya interempta sit post. quam annis duobus supra quadraginta regnasset. Hic vero, qui in imperium successit, a Cephalione dicitur nihil dignum memoria gessisse. i. Tum reges alios singillalim recenset, quorum dominationem mille annis mansisse docet (i), potestate a patre ad filium manante: neminemque eorum minus viginti annis sceptrum tenuisse (2). Nam imbellis et quieta et feminea eorum indoles tutos cautosque servabat: quippe qui penetralibus se continebant, nihilque agebant, atque a nemine, praeterquam a pellicibus et a viris effeminalisconspiciebantur. Si quis tamen avet hos reges cognoscere, Ctesias diserte eos nominatimque recenset, quod ego quidem sciam, tres supra viginti. Sed enim qua ego voluptate vel animi jucunditate barbara nomina appellem, cassa omnino gestis praeclaris, tyrannorum, inquam, illorum imbecillium et mollium et prope silvestrium? Deinde addit: anno istius dominationis quadragesimo supra sexcentesimum, rege Assyriorum Belimo (3), Perseum Danaes filium centum navcs ad illorum regionem appulisse. Fugam scilicet arnpuerat Perseus a Baccho victus Semeles filio (4). Deinde omisso Perseo Bacchique triumpho, ait, aequiore ætate, imperante apud Assyrios Panya, classem Argonautarum venisse ad Phasim amnem et ad Colchicam Medearn: tum et Herculem insano Hylae amore correptum, navi relicta Cappadociam (5) versus, ut aiunt, errabundum contendisse. Dicit praeterea: si quis mille annos a Semiramide ad Mithræum numeret, eum rationes constare deprehensurum.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
