Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 15
Jerome, Chronicum 15.5
Unproofread scanNot analysed yet
Priami *exemplar quoque litterarum ad Teutamum circumfertur ejusmodi (i). c Militari vi, inquit, in regione tua (2) a Graecis irruentibus appetitui sum, belloque certatum est varia fortuna. Nunc vero et filius meus Hector exstinctus est, et aliorum multa proles ac strenua. Copiarum igitur valido sub duce nobis suppetias mitte. i Hinc diserte ait, missum esse a Teutamo auxilium, ducemque eiercilus Memnonem Tisthoni filium, quem insidiis exceptum Thessali interemerunt. Ait postca diserte, Sardanapallum anno tertio decimo supra millesimum Assyriorum regem esse creatum (5): cujus et exitium memorat. Tum sublato SardanapaUlo, Assyriorum imperium ab Arbace eversum et ad Medos esse translatum. llaec omnia Cepbalion.