Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 17
Jerome, Chronicum 17.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ei tamen et Menandrum Ephesium addam: nam et hic singulorum regnorum res præclare gestas apud Graecos et Barbaros scripsit, adhibito studio ad historiam e cujusque regionis monumenlis cognoscendam. Scribens autem de Tyri regibus, ubi devcnit ad Hiiomum, hæc ait: —Mortuo Abibalo regnum cxcepit filius ejus Hiromus, qui aunis vixit LIII, regnavitque XXXIV. Is humo opplevit spatium quod inter urbem fanumque Jovis iuterjacebat: in eodemque Jovis fano auream columnam dicavit: pergensque in cedrinam montis, qui Liba. nus dicitur, silvam ligna per operarios caedebat, quibus fanorum tecta construerentur. Tum antiquis. delubris sublatis, nova aedificavit (i), templa seilicet Herculis Astartæque dedicavit, Primum Herculi condidit mense Peritio (5), Ic lo inoto adversus Tityos, qui tribulum mutata fide non solvebant. Hos quidem ille perdomitos ad obedientiam revocavit. Eo tempore inclaruit puer quidam Abdemonus, qui in cunctis abs Hierosolymorum rege Salomone propositis sibi problematibus superior evadebat.