# Chronicum 17.5

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/17.5

Summa temporis ab Hiromi regno ad Carthaginem conditam, anni sunt CLV mensesque VIII. Anno Hiromi duodecimo templum Hierosolymis fundatum est. Igitur a templi conditione ad Carthaginis aedificium anni CILIII mensesque octo elapsi sunl. Jam vero Phœnicum testimonio plura aggerere quid interest? Porro patrum nostrorum in cam regionem adventus ædificio templi antiquior est. Quippe hi regione universa in potestatem suam redacta, tum demum teuiplo condendo operam dcderunt. Id autem ego e sacris libris perspicue, ut arbitror, in Antiquitatibus (5) ostendi.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
