# Chronicum 18.5

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/18.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/18.5

Post Cyrum regem primum Persarum, diadema ad Cambysem recidit; ab hoe ad Darium, qui annis omnino regnavit vi supra xxx. Hujus anno altero templum Hierosolymis instanratum est (i). Reliqui sunt Darii xxxiv. Teneantur igitur Darii anni xxxiv. Tum Xerxis anni xx (3), sub quo Estheris res agebantur. Deinde Artaxerxis anni XLI. Sub hoc £sdras sacrorum apud Judaeos librorum peritus scriba florebat. Is etiam fertur cunctas a Deo dicta, Scripturas in mentem sibi revocasse, easque Judaeis tradidisse novis Hebraicarum litterarum formis expressas (4): idque post bella quae regionem illam vastaverant. Praeterea et Nehemias pincerna cognoscebatur, qui mandante rege in Judaeam progressus Hierosolyma excitabat, urbemque moenibus ambiebat: eatenus enim urbs in ruinis consederat, templo excepto, quod sub Dario revixerat. Post Artaxerxem dominati sunt Persis hi: Darius annis xix (5). Artaxerxes Mneluon annis XL. Ochus annis xxvi. Arses annis IV. Darius annis v!. Post hus Alcxander Macedo Persarum impenum delevit, regnavitque ipse annis VI; qui quidein et antequam Darium interimeret jam regnaverat annis vi. Summa temporis ab altero Darii anno ad Alexandri obitum, qui in primum annum incidit olympiadis centesimae quartæ decimae, anni sunt CXCVII.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
