Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 18
Jerome, Chronicum 18.7
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus ætate regnavit in Syria Antiochus, eognomento Epiphanes, sub quo ea contigerunt quæ in libro (7) Machabaeorum narranlur; nempe, quod Antiochus Judaeam gentem ad superstitiones ethnicas relabi coegerit, templumque dedicatis ibi signis temeraverit, tum et sacram supellectilem olympiade centesima quinquagesima prima (8) diripuerit. Interjacent autem inter Macedonis Alexandri obitum primumque annum Epiphanis Antiochi anni CL (9): et inter alterum Darii annum atque ipsum Antiochum anni CCCXLVII (10). Hujus *Anti )-chi temporibus Matathias, Asamonaei filius, putiiorum sacrorum zclum præ se ferens, dux gentilia exercitus exstitit. Huic successit Judas filius, cognomento Machabaeus. Post hunc rursus frater JOe nathas: post quem frater item Simon, in quo liber (11) Macbabaeorum finem facil, annorum quadraginta (12) res comptexus, nempe usque ad olympiadem centesimam sexagesimam primam expletam: a qua ad Augustum Romanorum imperatorem anni LXXXVIII supersunt.