Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, i XV MANAEMUS annis XI
Jerome, Chronicum 2-15
Unproofread scanNot analysed yet
a Ab hoc tempore Graeca de temporibus historia vera creditur: nam ante hoc, ut cuique vlsum est, diversas sententias protulerunt. b Primam olympiadem Africanus temporibus Joatham regis Hebreorum fuisse scripsit. Nostra quoque supputatio iisdem temporibus eam eibibuit. Scribit autem Africanus, ut verba ejus ponam, in hunc moium: i£schylus Agamestoris filius apud Athenienses obtinuit principatum annis XXIII, qua ætate Joathan regnabat in Hierusalem. Porro et nos in prima olympiade Joathan posuimus.