# Chronicum 2-2

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, ** Alexandri Polyhistoris de diluvio. Ex eodem, de. quo dictum est, libro. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/2-2

Ingruente demum diluvio ct mox decrescentc, misisse Xisuthrum quædam volatilia, quæ cum neque escam nequc locum, in quo considerent, invenissent, reversa in navim recepta suut. Rursus diebus aliquot post, emisisse avi alias, quæ item ad.navim regressae sunt pedibus luto infectis. Tertio denique demissæ aves cum ad navim non reverterentur, cognovisse Xisuthrum terram prorsus esse patefactam. Tunc navis tecto partim efTracto, navim ipsam monti cuidaua innitentem vidisse: moique ipsum cum uxore filiaque una et navis architecto exscendisse, ac pronum terram osse veneratum, structaquc ara diis sacrum obtulisse: quo facto, cum iis qui secum navi exicrant nusquam comparuisse. Reliquos autem qui in navi substiterant, neque cum Xisuthri comitatu egressi erant (t), facta mox exscensione eum quæritasse, camdemque oberrantes nomine inclamasse. AL vero Xisuthrum haud ultra se conspiciendum dedisse; voce tantum ex aere missa, deos ut colerent mandavisse: nam et se religiosae pietatis ergo ad deorum venisse habitacula, eodemque honore uxorem quoque suam et filiam et navis architectum frui. Tum iisdem imperasse, ut Babylonem redirent, et ex deorum mandato, qui in Sipparis urbe conditi fuerant, libros effoderent atque bominibus traderent. Locum autem, in quo nave egressi tunc insisterent r Armeniorum esse regionem. Haec omnia edoctos, celebrato diis sacrificio, Babylonem pedestri itinere contendisse.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
