Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Ccxc
Jerome, Chronicum 2-20
Unproofread scanNot analysed yet
Reges gentium diversarum decimo octavo loco mare obtinuerunt. m Ezras sacerdos apud Hebraeos insignis agnoscitur: cujus aetate pontifex maximus habitus est Eliasib, filius Joachim, lilii Jesu, filii Josedec. Fuit autem Ezras eruditissimus legis divinae, et clarus omnium Judæorum magister, qui de captivitate regressi fuerant in Judaeam: affirmaturque divinas Scripturas mornoriter condidisse, et ut Samaritanis non commiscerentur, litteras Judaicas commutasse. p Pherecydes secundus historiarum scriptor agnoscitur. Aristarchus tragœdiographus agnoscitur.