Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Cdxx
Jerome, Chronicum 2-22
Unproofread scanNot analysed yet
b Alexander obtinuit Babylonem interfecto Dario: in quo regnum Persarum destructum est anno septi- Ino regni ejus. c Romanorum consul Manlius Torquatus filium suum, quod contra imperium in hostein pugnaverat viceratque, virgis caesum securi percussit. d Alexander lIyrcanos capit et Mardos: revertensque, cum ascendisset ad Hammonis templum, condidit civitatem in Libya inferiore, quatn vocant Paraetonium. Romani Samnitas subigunt, et. colonias deducunt. e Alexandria in Ægypto condita septimo [al. sexto] anno regni Alclandri: quo tempore eliam Latini a Romanis perdomiti sunt. Alexander regnat Asiae anno regni sui septimo [ai. sexto] et tenet omnia annis duodecim.