Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R# Cmxxx
Jerome, Chronicum 2-33
Unproofread scanNot analysed yet
Antoninus post victoriam adeo in editione munerum magnificus fuit, ut centum simul leones exhibuerit. o Smyrna urbs Asiae terrae motu ruit: ad cujus instaurationem decennalis tributorum immunitas data est. m Antoninus in Pannonia febri perit. n Commodus a senatu Augustus appellatur. i p Commodus de Germanis hoc solum feliciter triumphavit. «Alexandrinae Ecclesiae decimus episcopatum sortitur Julianus annis decem. Thermae Commodianae Romae factae. Commodus Septembrem mensem nomine suo appellavit. b Irenaeus episcopus Lugdunensis insignis habetur. Origenes nascitur. c Hierosolymis vicesimus sextus ordinatur episcopus Maximus. Post quem vicesimus septimus Antoninus. Vicesimus octavus Valens. Vicesimus nonus Dulichianus. Tricesimus Narcissus. Tricesimus primus Dius. Tricesimus secundus Germanio. Tricesimus tertius Gordianus. Tricesimus quartus rursum Narcissus. Tantis apud Hierosolymam episcopis constitutis, uon potuimus discernere tempora singulorum, eo quod usque in praesentem diem episcopatus eorum anni minime inveniuntur.