Latin
2.13 to 2.23
Jerome, Chronicum 2.13-23
Unproofread scanNot analysed yet
Hos inquam, omnes quos enumeravimus, ctiain post Cecropem diphyem primum Atticae regem, fuisse convincimus. Cecropem autem praesens istoria Moysi coæ temporibus æqualem Inacho prodiderunt tiri eruditione celebres, nostri quidem instituti Clemens, Africanus Tatianus: ex circumcisione vero Josephus et Justus, suis quisque ex antiqua historia præbitis argumentis. Luachum vero septingentis annis lliaca antecessisse statuerunt. Ex philosophis autem, quisquis ille fuit apparatus illius adversus nos molitor, in quarto operis, qucd in nos in cassum elaboravit, ante tempora Senxramidis Mosem fuisse dicit. Atqui illa anuis CL ante Inachum Assyriis imperavit: ut consequens sit Mosem ex hujus sentetitia Troicis temporibus antiquiorem fuisse annis DCCCL. Ego autem, qui nihil prius habeo reritute, rem accuratius investigare decrevi: atque eo consilio in priore opere materias mihi quasdam comparaudi studio, temporum argumenta diversa conquisivi, regna nimirum Chaldæorum, Assyriorum, Medorum, Versarum, Lydorum, Hebræorum, Ægyptiorum, Atheniensium, Argivorum, Sicyoniorum, Lacedæmoniorum, Corinthiorum, Thessalorum, Macedonum, Latinorum, qni postea Romani sunt cognominati: qua simul fiunt xv regna. In prasenti quidem opere temporibus in unum collatis, annorum uniuscujusque gentis numeris invicem '. r adrerso inter se oppositis chronici canonis opus confeci. Cum autem apud Hebræos diversas temporum observas sem editiones, illam quidcm redundantem, hanc vero deficientem, illam seculus sum. Nihilominus et sic quoque Hebræorum progenitorem Israelem, a quo Judaicæ gentis duodecim tribus Isrceiis nomine censentur, Inacho, quem primum Argis regnasse Græci prodiderunt, tempore æquaLem fuisse reperi: Semiramidis vero temporibus Abraham vixisse, hominem qnidem natione Chuldæum, sed tamen Deo acceptissimum, qui primus propheta apud Hebræos fuisse creditur: Mosem autem, ut verum fatea infra horum tempora exstitisse, (antiquiorem tamen omnibus priscæ Græcorum memoriæ. Homero, inquam. Hesiodo, ipsisque Trojanis temporibus, Caxtoribus, Æsculapio, Libero patre, heroibus, Mercurio et Apolline, reliquisque Græcorum diis, mysteriis et initiis, atque adeo ipsis Jovis gestis, taneum ostendi, et antecedere Trojanum bellum annis trecentis quinquaginta (I).