# Chronicum 2.4

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/2.4

Tempus, inquit, aliquando fuit cum universus orbis tenebris et aquis occupabatur: erantque ibi et aliae belluae, quarum quædam ex se ipsis ortae erant, figuris tamen utebantur nascentium ex an:e viventibus. Erant ct homines, partim quidem duabus partim quaternis alis instructi duabusque faciebus; et corpore in uno geminum caput habentes, mudiebre videlicet et virile, cum duobus item genitalibus femineo ct masculino (5). Erant ct alii homines caprinis femoribus, capite cornigcro: alii rursus cquinis pedibus: alii denique posteriore parte equina, anteriore autem humana, cujusmodi hippocentauris (1) figura est: Tauros quoque humanis cum capitibus procreatos esse ait: et canes cum quadruplici corpore, quibus caudae ad instar piscium e clunibus proeminerent: equos praeterea eynocephalos; et homines aliasque belluas hippocephalas et humana forma cum piscium caudis: alia insuper multiplicia animalia draconum formam referentia: denique pisces sirenum sirniles, et reptilia et serpentes aliasque teras mira varietate inter se differentes, quarum imagines accurate depictæ in Beli fano asservabantur (2). Porro iis omnibos dominatam esse mulierem quamdam, cui nomen Marcaiæ: eamque Chaldæorum lingua dici Thalalth, Graece vero converti θάλατταν (nempe mare [3]).

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
