Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 20
Jerome, Chronicum 20.3
Unproofread scanNot analysed yet
Calenum cum Ægyptii prerogativa autiquitatis quadam se: iem ante diluvium tenere se jactent deorum, heroum et manium annis plus viginti mille regnantium; plane æquum est, ut hi anni in menses tot convertantur quot ab Hebræis memorantur anni: nempe ut qui menses continentur in memoratis apud Hebræos annis, ii totidem intelligantur Ægyptiorum lunares anni (3), pro ea temporum summa quæ a primo condito homine ad Mezraimum usque colligitur. Etenim Mezraimus generis Ægyptiaci auctur fuit, ab eoque prima. Egyptiorum dynastia credenda est. Quod si temporum copia adhuc exuberet, reputandum sedulo est plures fortasse Ægyptiorum reges una eademque ætate exstitisse:' Imamque ct Thynitas regnavisse aiunt ct Memphitas et Saitas et Æthiopes eodemque tempore alios. Videntur præterea aii quoque alibi imperium tenuisse, atque hai dynastiae suo quæque in nomo (4)sein continuissc: i:a ut haud singuli reges successivam potestatem acceperint, sed alius alio loco eadem ætate rcenaverit. Atque hinc cuntigit, ut tantus cumulus annorum confierct. Nos vero his omissis, persequamur singillatim Ægyptiorum chronologiam.