Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 20
Jerome, Chronicum 20.3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cæterum cum Ægyptii praerogativa antiquitatis quadam seriem ante diluvium tenere se jactent deorum, beroum et manium annis plus viginti mille regnantium; plane æquum est, ut hi anni in menses tot convertantur quot ab Hebræis memorantur anni: nempe ut qui menses continentur in memoratis apud Hbræos annis, ii totidem intelligantur Ægyptiorum lunares anni (3), pro ea temporum summa quæ a primo condito homine ad Mezraimum usque colligitur. Etenim Mezraimus generis Æ gyptiaci auctor fuit, ab eoque prima Ægyptiorum dynastia credenda est. Quod si temporum copia adhuc exuberet, reputandum sedulo est plures fortasse Ægyntiorum roges una cadentque ætate exstitisse:'namque et Thynitas regnavissc aiunt ct Memphitas ct Saitas et Æthiopes codemque tempore alios. Videntur præterea a'ii quoque alibi imprium tcnuisse, atque hie dynastiæ suo quæque in nomo (4) sem continuisse: ia ut hand singuli reges successivam potestatem acceperint, sed alius alio loco eadem ætate regnaverit. Atque hinc cunt:git, ut tantus cumulus annorum confieret. Nos vero his omissis, persequamur singillatim Ægyptiorum chronologiam.