Latin
21.1.1 to 21.1.21
Jerome, Chronicum 21.1.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Agc #vero initium capiam ab Ægyptiorum litteris, quas quidem ipsas per se in mediuin afferrc non licet: verum ManeLho genere Ægyptius, vir Græca eruditionc imbutus, uti vel inde appard quod patriam historiam Graeca lingua conscripsit, e templorum, ut ipse ait, interpretatus monumentis, quique etiam Herodotum sæpe arguit in Ægyptiacis rebus ob inscitiam mentitum; hie I inquam, Manctho primo (9) Ægyptiacarum rerum ita de nobis. scribit. Utar autcin ejus verbis, quippe qui ipsummet testem. produco. Regem, inquit, habuimus (10) Timaeum (1) nomine. Sub hoc Deus nescio quo pacto iratus est, praeterque opinionem ab orientali tractu homines obscuro genere, audacia tamen pleni, in hanc regionem impetum fecerunt, universamque armis nemine resistente occupaverunt. Tum principes capiebant, et deorum fana evertebantv cunctisque incolis crudelissime abutebantur, quorumdam etiam liberos et uxores in servitutem abducebant. Denique et quemdam ex suis regem creabant nomine Sililin. Hic vero Memphim profectus, superiorem provinciam ab inferiore secernebat (2), atque orientalem maxime plagam munit'bat, nimirum prospiciens, fore ut Assyrios, ea tempestate viribus pollentes, cupiditas arriperet ejusmodi regnum incursandi (3). Tum nactus in Methraite nomo commodissimam urbem in orientali Bubastitæ fluminis ripa silam, atque ex antiqua quadam theologia Avarin appellatam, ipsam denuo construebat, moenibusque amplioribus augebat, collocatis item inibi militum myriadibus viginti quatuor ad ejusdem custodiam. Illuc autem aestivo tantum tempore ventitabat, ad stipendia nimirum et munera vulgo largienda, atque armatos sedulo exercendos, quo terrorem extraneis incuteret. Is annis xv (4) dominatus vita excessit. i. Deinde alius regnavit annis XLIII (5) nomine Banon. Deinde alius quidam, Apachnas nomine, annis XXXVI cum mensibus VII. Deinde Aphosis annis LXI. Tum Anan annis L cum mense uno. Postremus omnium Assethus annis xLix cum. mensibus duobus. Atque hi sex primi ex eorum genere principes regionem assidue vexabant, imo ct stirpem Ægyptiæ gentis nitebantur exscindere.