# Chronicum 21.1

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/21.1

Age * vero initium capiam ab Ægyptiorum lilteris, quas quidem ipsas per se in medium afferre non licet: verum Manetho genere Ægyptius, vir Grseca eruditione imbutus, uti vcl inde apparet quod patriam historiam Graeca lingua conscripsit, e templorum, ut ipse ait, interpretatus monumentis, qniquc etiam Herodotum sæpe arguit in Ægyptiacis rcbus ob inscitiam mentitum; hic, inquam, Manctho primo (9) Ægyptiacarum rerum ita de nubis. scribit. Utar autcm ejus verbis, quippe qui ipsummet testem. produco. Regem, inquit, habuimus (10) Timæum (1) nomine. Sub hoc Deus nescio quo pacto iratus est, præterque opinionem ab orientali tractu homines obscuro genere, audacia tamen pleni, in hanc regionem impetum fecerunt, universamque armis nemine resistente occupaverunt. Tum principes capiebant, et deorum fana evertebant, cunctisque incolis crudelissime abutebantur, quorumdam etiam liberos et uxores in servitutem abducebant. Denique et quemdam ex suis regem creabant nomine Silitin. Hic vero Memphim profectus, superiorem provinciam ab inferiore secernebat (2), atque orientalem maxime plagam municbat, nimirum prospiciens, fore ut Assyrios, ea tempestate viribus pollentes, cupiditas arriperet ejusmodi regnum incursandi (3). Tum nactus in Methraite nomo commodissimam urbem in orientali Bubastitae fluminis ripa silam, atque ex antiqua quadam theologia Avarin appellatam, ipsam denuo construebat, moenibusque amplioribus augebat, collocatis item inibi militum myriadibus viginti quatuor ad ejusdem custodiam. Illuc autem aestivo tantum tempore ventilabat, ad stipendia nimirum et munera vulgo largienda, atque armatos sedulo exercendos, quo terrorem extraneis incuteret. Is annis xv (4) dominatus vita excessit.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
