# Chronicum 21.2

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/21.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/21.2

Deinde alius regnavit annis XLIII (5) nomine Banon. Deinde alius quidam, Apachnas nomine, annis XXXVI cum mensibus VII. Deinde Aphosis annis LXI. Tum Anan annis L cum mense uno. Postremus omnium Assethus annis XLIX cum. mensibus duobus. Atque hi sex primi ex eorum genere principes regionem assidue vexabant, imo ct stirpem Ægyptiæ gentis nitebantur exscindere. Hæc universa gens appellabatur HYCUSOS (6), id est reges pastores: namque HYC sacratiore Ægyptiorum lingua regem significat, usos autem pastorem, ct pastores quoque vulgari loquela. Tum facta copula consurgit HYCUSIS. Nonnulli eos Arabes fuisse aiunt. Porro in alio exemplari (7) vox HYC non reges, sed captivos potius denotat: adeoque HYC Ægyptiaca lingua et HAK cum alpha et aspiratione captivos diserte significat: idque mihi verisimilius videtur priscaeque historiae consentaneum. Jam prædictos singillatim reges, qui pastores vocitati sunt, eorumque posteros ait Ægypto imperasse annis undecim supra quingentos. 3.Deinde aThebaeis aliisqueÆgyptiis regibus bello atroci diuturnoque appetitos pastores ait: sub rcge autem cui nomen Misphragmuthosis, victos pastores, amissa omni iEgypto, confugisse quemdam in locum, cujus ambitus decem millia jugerum, et nomen Avaris. Hunc Manetho (8) ait totum magnis validisque mœnibus a pastoribus cinctum fuisse, ut rem suam universam et pracdam in eo munimento asservarent. Tum Misphragmuthosis filium Thutmosim conatum quidem summa vi eos expusnare, octo et quadraginta myriadibus militum ad obsidionem murorum adductis: sed, obsidionis successu desperato, per internuntios transegisse, ut ii, relicta Ægypto, indemnes abirent: eosdemque foedere fretos cum armentis et familiis omnique re sua excessisse Ægypto, militum nempe myriadas haud murus viginti quatuor, atque itinere per deserta habito in Syriam venisse. Mox a copiosisbimis Assyriorum viribus sibi metuentes, qui ea tempe state Asiam imperio tenebant, in regione, cui nunc Judææ nomen est, coudidisse urbem, quæ tot hominum myriadas caperet, eamque Hierosolyma nuncupavisse. Alio autem Ægyptiacarum rerum Iibro ait Manetho, gentem hanc, qui pastores vocantur, in sacris quidein litteris dici cuplivos. Et ille equidem recte narravit: majorum quippe nostrorum patria rcapse conditio fuit vita pastoralis, cumque in gregibus pascendis occuparentur, id circo dicebantur pastores. Rursus libri Ægyptiorum haud inepte sic loquuntur: progenitor enim noster Josephus captivum se coram rege Ægyptio testatus est, tum et fratres suos rege annuente in Ægyptum accersivit. Verumtamen de his rebus alio in loco diligentius inquiram.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
