# Chronicum 21.5

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/21.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/21.5

Hic fratrem suum Armaim Ægypto procuratorem praefecit, ad eumque etiam reliquam potestatem regiam contulit, ita tamen ut ei diademate interdiceret, cl regina ex qua jam susceperat liberos abuti vetaret, ac reliquis etiam concubinis regiis abstinere juberet. Ipse vero in Cyprum atque in Phoenicen profectus est, rursusque Assyrios ct Medos ditione complexus est, universitatisque potitus est partim quidem armis, partim etiam sine certamine atque uno virium terrore. Exin res suæ gestae spiritus tumidiores illi attulerunt, ita ut audacius progrederetur, Orientis urbes pagosque subvertens. Multoque tempore post Armais qui in Ægypto substiterat, omnia secus ac frater jusserat gercreaususest: nam et reginae stuprum intulit, ct eum rdiquis concubinis intemperanter rem habuii; tum etiam amicorum instinctu diadema usurpavit, seque fratri adversarium professus est. Tunc qui apud Ægyptios rebus sacris praeerat, SeLbosim per litteras de omnibus certiorem faciebat, quodque frater Armais palam ab eo defecisset. Ergo ille propere Pelusium reversus est, suumquc regnum obtinuit. Regio autem ei ejus nomine audivit Æpypt us, quia Setbosi ipsi, ut ait; nomen erat Ægyp: ns, fratri autem Armai Danaus. Haec quidem Manetho.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
