# Chronicum 21.6

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/21.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/21.6

Igitur si tempus ad praedictorum annorum rationem exigatur, prorsus constabit cos qui pastores vocabantur, majores nempe nostros, ei i£gypto elapsos ad hanc regionem contendisse trecentis ante ac nonaginta tribus annis quam Danaus Argim ire', quem tamen Argivi antiquissimum putant. Atque ita Manetho testimonia duo maxima nobis suppetlitat ex Ægyptiorum libris; primum quidem quod aliunde in Ægyptuna majores nostri ingressi sint; deinde quod ex eadem recesserint tam vetusta aetate, quae ferme mille annis Hiacum bellum praecesserit. Jam quae Manetho haud ex Ægyptiacis Iibris, verum, ut ipse fatetur, ex incertis quibusdam fabulosisque chronicis addidit, ca deinceps coarcnam.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
