Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 22
Jerome, Chronicum 22.11
Unproofread scanNot analysed yet
Tempora igitur Ptolemæorum sic omnino se habent. Alexander Macedo primo anno olympiadis centesimae undecimae regnum auspicatur. Is Alexandriam in Ægypto condit. Diuturnitas imperii ejus anni XII, mensesque VII. Post eum Alexandriæ totique Ægypto dominati sunt hi: Ptolemaeus Lagi annis XL; Ptolemaeus Philadelphus annis XXXVIII; Ptolemaeus Evergetes annis xxiv; Ptolemaeus PbilopaLor annis xxi; Ptolemaeus Epiphanes anns xxiv (3); Ptolemaeus Philometor annis xxx (4); Ptolemaeus junior, cognomento item Evergetes. annis XXIX; Ptolemaeus Physcop, cognomento Soter, annis XVII (5) cum mensibus VI; Ptolemaeus, idemque Alexander, qui a patria sui matre (6) expulsus fuit, annis III (7); Ptolemaeus Philadelphus, ab exsilio redux, post Alexandrum ejectum, annis VIII (8); Ptolemaeus Dionysus, idemque Philadelphus (9),. annis xxx; Ptolemaei filia Cleopatra annis xi (10). Ea regnante Caius Julius Caesar summum principatum Romanorum invasit. Post hunc Cæsar Sebastus Octavianus, qui et Augustus (4), interfecta (2) Cleopatra, Ptolemæorum imperium sustulit, qui annis CCXCV (5) regnaverant.