Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Secundum Hebraicum Samaritanorum Exemplar
Jerome, Chronicum 23
Unproofread scanNot analysed yet
At Clemens a Josua successore Mosis ad templi ædificium (6) annos congerit DLXXIV, quod primo licctejus libro (7) cognoscere. Divus autem ap stolus Paulus in apostolorum Actis Judæos publice:alloquens ait: ∗«Septem gentes in Chananæorum regione delevit Deus (8), illosque (U) in tarræ possessionem immisit. Dcinde annis quadringentis et quinquaginta sub Judicum potestate con- Minuit usque ad Samuelem prophetam. Cumque ex eo tempore regem sibi præfici postulassent, coucessit eis Saulem filium Cisi, Benjamiticæ tribus hominem, annis quadraginta: quo amoto, navideM apudeos exaltavit. t Hæc Apostolns. de cujus sententia anni sunt post Josuam DXXXIV. Nempe Judicum anni omnino CDL sunt usque ad Samuelis, ut ipse ait, aetatem: ad hos cum Samuelianis impliciti adjungantur anni XL Saulis: itidem et XL Davidis: denique Salomonis quatuor usquc ad tempii ædificium. Summa annorum esi DXXXIV, secundum Apostolum, a Josua Mosis successore ad Sa'omo-. nem. Quod si bia addas Mosis quoque in deserto exactos XI. annos; tum et Josuae filii Navi XXVII, summa consurgit ad Apostoli calculos annorum DC.