# Chronicum 23

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Secundum Hebraicum Samaritanorum Exemplar. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/23

At Clemens a Josua successore Mosis ad templi ædificium (6) annos congerit DLXXIV, quod primo licctejus libro (7) cognoscere. Divus autem ap stolus Paulus in apostolorum Actis Judæos publice:alloquens ait: ∗ « Septem gentes in Chananæorum regione delevit Deus (8), illosque (U) in tarræ possessionem immisit. Dcinde annis quadringentis et quinquaginta sub Judicum potestate con- Minuit usque ad Samuelem prophetam. Cumque ex eo tempore regem sibi præfici postulassent, coucessit eis Saulem filium Cisi, Benjamiticæ tribus hominem, annis quadraginta: quo amoto, navideM apudeos exaltavit. t Hæc Apostolns. de cujus sententia anni sunt post Josuam DXXXIV. Nempe Judicum anni omnino CDL sunt usque ad Samuelis, ut ipse ait, aetatem: ad hos cum Samuelianis impliciti adjungantur anni XL Saulis: itidem et XL Davidis: denique Salomonis quatuor usquc ad tempii ædificium. Summa annorum esi DXXXIV, secundum Apostolum, a Josua Mosis successore ad Sa'omo-. nem. Quod si bia addas Mosis quoque in deserto exactos XI. annos; tum et Josuae filii Navi XXVII, summa consurgit ad Apostoli calculos annorum DC.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
