Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 24
Jerome, Chronicum 24.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Age jam ab antiquioribus noslra haec chronologia exordiatur, Sicyonios primum reges singillatim recensens. Et quoniam multa est ambiguitaf apud veteres qui Græcanicæ historiae tempora congesserunt, nos quidem pro viribus ex illo cinno ea deligemus in quibus auctores sibi invicem consonant. Sicyoniorum quoque regum tempora chronicis libris non sine recto ordine explicavit Castor. . ,eaque brevi scripto hisce ipsis verbis complexus est. —Sicyonios reges adjungimus, quorum princeps Ægialeus, postremus Zeuxippus. Et reges quidem dominati sunt annis CMLIX (4); post reges autem praefuerunt Carnii (5) sacerdotes sex, qui pontificatum gesserunt annis xxxui: quorum postremus Charidemus sacerdos lectus, cum impensae ferendae impar esset, fugam arripuit. Hæc ad verbum Castor. Est autem Sicyoniorqm regum albus ejusmodi.