# Chronicum 28.1

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/28.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/28.1

Hic dextrum est catalogum etiam Atheniensium regum attexere, e certioribus veterum memo* riis prælibata summatim storia. Primus ab Atheniensibus memoratur Ogygus, in cujus ætatem ingens illud et perantiquum diluvium incurrisse fertur. Hujus aequalis habetur Phoroneus, Inachi filius, Argivorum rex, quem ipse Plato in Timæo suo (3) commemorat his verbis: « Cum eos commovere studeret (4) ad sermonem de hujus urbis antiquitatibus, vetustissima narrare aggressus est de primo illo Phoroneo, de Niobe, deque rebus quæ diluvium consecutæ sunt. t Ogygus autem incidit in ætatem Messappi regis noni Sicyoniorum, Belochique regis octavi Assyriorum. Jam pest Ogygum, quia diluvium vasta omnia fecisset, regnatum esse negant in ea regione, quae nunc dicitur Attica, annis cic (5) usque ad Cecropem.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
