# Chronicum 28

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Ex Libro Judicum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/28

Sed enim quanquam nos in libro Regnorum insistimus,secundum quem anni congeruntur CDLXXX scpositis cxx annis servilults Hebræorum (tanto enim temporis spatio hi fuerunt in alicuigcnaruin poteslate); quanquam præterea populi libertatem servitutemque indiscretim supputamus, uti Hebræorum calculus tradit (qucm nos quoque in bs nostris rationibus secuturi sumus, quibus tempora alienigenarum in annis judicum claudemus [6]: nondum tamen persuaderi nobis potest intervallum illud quinquc procrcationum, quod a Naasonc ad Davidem pertinet, nisi ab annis CDLXXX detrahantur anni XL Mosis in deserto degentis; tum et quatuor Salomonis, ita ut reliqui sint CDXXXVI usque ad Davidis obitum; hique in quinque procreationes ita tribuantur, ut cuique viro cum gigneret, annus aetatis LXXXV (1) assignetur: quam si quis paulo perspicacior consideret, doctrinam veram agnoscet; præsertim si ad D. vidis etiam natalia respiciat. Seni quippe Jessæ natus est octavo loco David, post septem frat res natu majores (2). HInc quoque, inquimus, ratio ætatis præcedentium æstimanda est. Igitur dc sententia nostri Regnorum libri a relicta Ægypto ad Salomonem templumque constructum anni labuntur CDLXXX: ita tamcn ut tempora quoque alienigenarum in his comprehendantur, serici interposita Judicum qui rerum ex ordine potiti sunt.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
