Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 29
Jerome, Chronicum 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
Athenarum quoque reges ex ordine exponemus, ducto initio a Cecrope, cognomento Diphye; atque in Thymocten desinemus. Regum quidem, qui Erechthidæ dicti sunt, tempora annis constant CCCCL. Deinde regnum delapsum est ad Melanthum Andropompi Pyliensem, atque ad ejus filium Codrum, quorum amborum dominatio annos occupat LII (7). Sublato regno, proxime consecuti sunt principes quos mors finiebat. Horum initinm est a Medonte Codri, finis in Alcmaeone Æschyli: tempora autem annorum CCIX. Deinde qui decennalem potestatem gerebant secuti sunt VII; hique annis LXX vlguerunt. Tandem annui principes a Creonte orsi in Theophimum desiverunt, sub quo penitus terræ nostrae (8) rebus et facinoribus finis est impositus. Hæc Castut. Nos autem singulorum regum catalogum persequamur.