# Chronicum 3-19

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Ccxxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/3-19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/3-19

e Harmodius et Aristogiton Hipparchum Atheniensium tyrannum interfecerunt: ct Leaena meretrit amica eorum, cum tormentis cogeretur ut socios proderet, linguam su:un mordicitus amputavit. Templum Hierosolymis consummatur, prophetantibus apud Judaeos Aggaeo et Zacharia. f Secundo anno Darii regis Persarum templum in Hierosolymis exstruitur a Zorobabele, consummaturque opus anno quarto. Remissio quidem captivitatis Judaeorum et venia templi aedificandi sub Cyro exordium habuit: consummatur vero templum sub Dario: quia vicinae gentes assiduis incursibus aedificatio- Aem templi impedierant. Clemens quoque congruit in primo stromate ita scribens: < Et perseveravit captivitas annis septuaginta, usque ad secundum annum Darii filii Hystaspis, qui Persis, et Assyriis, ei Ægypto regnavit: sub quo Aggaeus et Zacharias, et unus ex duodecim, qui vocatur Angelus, prophetacunt: sacerdotio quoque functus est Jesus filius Josedech. » Haec supradictus vir. Quod autem septuagesimus annus desolationis templi altero anno Darii fuerit expletus, domesticus testis est Zacharias propheta secundo anno Darii ita dicens: < Domine omnipotens, quousque misereberis Hierusalem, et civitatibus Juda, quas despexisti? Iste septuagesimus annus est. >

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
