Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, ** Alexandri Polyhistoris de diluvio. Ex eodem, de. quo dictum est, libro
Jerome, Chronicum 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus navigii, quod demum substitit in Armenia, fragmentum aliquod in Cordiæorum (2) Armeniaco monte nostra adhuc ætate reliquum esse aiunt. Quin et erasum bitumen quidam inde rererunt remedii amuletique causa ad infausta quæque averruncanda. Illi autem Babylonem profecti, libros ex urbe Sipparis eflodisse, oppida multa condidisse, fana dcorum struxisse, BabyJonemque restituisse feruntur. Quæ hactenus dicta sunt, prætereaque turris aedificium memorat Polyhistor pene ad litteram cum libris Mosis hoc pacto consentiens.