Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dccxxx
Jerome, Chronicum 3-21
Unproofread scanNot analysed yet
l Tiberius Cæsar appelatus est. Varius et Tucca Virgilii et Horatii contubernales pectæ habentur illustres: qui Æneidos postea libros emendaverunt, sub ea lege ut nihil adderent. m Augustus Caium Agrippam adoptavit in Ilium. Æmilius Macer Veronensis poeta In Asia nascitur et moritur. Cestius Smyrnæus Latinam Romae rhetoricam R. DCCXL. docuit. n Coloniae Berytum et I'atras [al. Pataras] deductae. o Bosphorum Agrippa capit. p Tiberius Vindelicos, et cos, quiThraciarum confines erant, Romanas provincias facit. q Augustus a senatu pontifex maximus appellatur. a Herodes Anledonam civitatem. reformavit. Et Antipatridam atque Herodionem in honorem patris Antipatri ei suum exstruxit. Innumerabilia quoque opera in singulis Syriarum urbibus, quas regebat, solertissime aedificavit.