# Chronicum 3-23

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dccxc. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/3-23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/3-23

Marcus Antomus R.DCCC. Liberali s, Latinus. l hetor, magnas inimicitias cum Palæmone exercet. b Fame facta In Graecia, tritici modius sex drachmis venundatus est. Palaemon Vicentinus insignis grammaticus Romæ habetur: qut quondam interrogatus, quid inter stillam et guttam interesset; Gutta, inquit, stat; stilla cadit. Magna fames facta est Romae. c Claudius Felicem procuratorem Judaea mittit, apud quem Paulus apostolus accusatus in defensionem sui perorat. d Sub Felice procuratore Judææ multi exatiterunt, qui populum sua persuasione deciperent: in queis et Ægyptius quidam pseudoprophetes fuit: qui plurimos sibi associans, in ipso magnarum rerum conata per exercitum Felicis opprimitur. Scribit Josephus consentanea apostolorum Actibus, in quibus Pam. dicitur a tribuno: Nonne tu es Ægyptius, qui ante hes diss concitasti et eduxisti in desertum quatuor millia virorum t e Felice recedente a Judaea, seditio in Caesarea Stratonis exorta magnam Judaeorum multitudinem perdidit. f Festus succedit Felici, apud quem, præsente Agrippa rege, Paulus apostolus religionis suae rationem exponens, Romam vinctus mittitur. Probus Berytius eruditissimus grammaticus Homae agnoscitur.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
