# Chronicum 3-3

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, I. Athenarum Principes Quoad Viverent. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/3-3

Decimus octavus Medon Codri dominatus est annis xx (10). Decimus nonus Acastus Medontis annis XXXVI, Cujus ætate migratio Ionica fuit, in qua Homerum quoque fuisse traditum est. Eodem tempore Salomon item templum Hierosolymis condebat, quod ubi res feret demonstrabimus. Vicesimus Archippus Acasti annis xix. Vicesimus primus Thersippus Archippi annis XLI. Vicesimus secundus Phorbas Thersippi annis XXX. Vicesimus tertius MegaclesPhorbantis annis XXX. Vicesimus quartus Diognetus Megaclis annis xxviii, (sub quo) Lycurgus cognoscebatur. Vicesimus quintus Pherecles Diogneti annis xix, Vicesimus sexlus Ariphron Pbereclis annis xx, eujus ætate imperium Assyriorum interempto Sardanapallo finitum est (1). Vicesimus septimus Tbespieus Ariphronis annis VII (2), cujus aetate leges scribebar Lacedaemoniis Lycurgus. Vicesimus octavus AgamestorThespiei annis XVII. Vicesimus nonus Æschylus Agamestoris annis XXIII, cujus anno duodecimo prima olympias instituta est, qua vicit stadium Choroebus Eleus. Summa temporum Atheniensium ad primam olympiadem a Cecrope, cognomento Diphye, anni sunt DCCLXXX, ab Ogygo anni CMLXX (3). Posthinc olympiades notandis temporibus observandae sunt. Post Æschylum (autem tricesimus) imperat Athenia Alcmaeon annis II (4). Post hunc visum est decennales esse principes. Charops annis x. Æsimedes anni, x. Clidicus annis x. Hippomenes annis x. Leocrates annis x. Apsander annis x. Eryxias annis x. Mox placuit annuum principem creare. Et primus quidem annuus princeps fuit Creon vicesima quarta olympiade. Deinde singuli uno anno dominati sunt, quorum nomina scribcre tanti non est. Haec sunt tempora, quae in antiquitatibus Atheniensibus recensentur, atque instar gravis historiae ac vetustate firmatae habentur. Quanquam revera tempus ante captum Ilium, et quidquid in eo memorabile actum est, cum diligenti historiae non esset traditum, id nos, prout licuit, e pluribus memoriis summatim congessimus. Rursus ne tempora quidem ab Ilio capto ad primam olympiadem certis monumentis consignata fuerunt. Hæc tamen Porphyrius primo suo philosophicae historiæ libro his adamussim breviterque verbis complectitur.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
