Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, Septima Persecutio
Jerome, Chronicum 3-30
Unproofread scanNot analysed yet
I Cyprianus primum rhetor, deinde presbyter, ad extremum Carthaginiensis episcopus martyrio coronatur. Pestilens morbus multas totius orbis provincias occupavit, maximeque Alexandriam et AEgyptum, ut scribit Dionysius, et Cypriani De mortalitate testis est tiber. g Alexandro Hierosolymorum cpiscopo apud Cæsaream Palæstinæ ob martyrium interfecto, et Anr tiochiæ Babyla, Mazabanus et Fabius episcopi constituuntur. A Decius cum filio in Abrito [al. Aprutio] occiditur. a Novatus presbyter Cypriani Romam veniens Novatianum et cæteros confessores sibi sociat, eo quod Cornelius poenitentes apostatas recepisset. Novatianum prolixis scriptis Dionysius coarguit (1). b Gallus et Volusianus, cum adversus Æmilianum, qui in Moesia res novas machinabatur, ex Urbe profecti essent, in foro Flaminii, sive, ut alii putant, Interamnæ interfecti sunt. i£milianus tertio mense invasa tyrannidis,exstinctus est. Valerianus in Rhaetia ab exercitu Augustus, Gallienus Romae a senatu Caesar appellatus. d Antiochiae quartus decimus constituitur episcopus Demetrianus. e Romanae Ecclesiæ pontificatum suscepit vicesimus tertius Xystus, et tenuit annis duobus, mensibus. undecim, diebus sex [al. annis undecim]; cum quo Laurentius martyrium suscepit. R. MX.