Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, * E septimo Diodori libro. De veterum Romanorum genere (3)
Jerome, Chronicum 3-7
Unproofread scanNot analysed yet
i. Nonnulli bistorici haud recte arbitrati sunt a Romulo (4) ex Æneæ fiha procrcato Romam conditam esse: quod sane a veritate abhorret: longum enim est inter Æneam et Romulum reges intervallum (5); quandoquidem anno secundo olympradis septimae (1) primordia Romæ fuerunt, quo fit ut id ædificium quadringentesimo ac lricesinio tcrno anno ct paulo amplius (2) post Troicum bellum contigerit, Namque Æneas tribus elapsis post Trojam captam annis, Latinorumregni compos fuit, eoquc per trienniu ut reLento, ex hominum conspectu evanuit, atque immortales honores adeptus est. Qui huic in imperium successit Ascanius Albam condidit, quæ nunc Longa appelatur; camque de fluvii nomine nuncupavit,qui illa quidem ætate Alba diccbatur, nunc autem Tiberis audit (3). A. Sed euim de Urbi appellatione Fabius Romanarum rerum scriptor (4) aliam fabulam conuuillis. citur. Ait enim, Æneæ, oraculum (5) editum, fore ut aliquis quadrupes condendæ urbis situm ipsi demonstraret. Jamvero cum issuem toto corpore a! bam prægnantemque hostiæ luco mactaturus esset, hanc manibus elapsam cursu concito in quemdam collem evasisse (6), ibique triginta porcellos edidisse. Portento obstupefactum Æneam, statim oraculi jussa exsequi decrevisse (7): cumque jam exædificando loco manum admoveret, visionem quamdam in somnis perspicue oblatam deterruisse eum ab incœpto, cidemque jussisse ut nonnisi post annos triginta,, pro triginta porcellorum numero, ædificium moliretur. Lum igitur a propositu interim destitisse (8). Ænea vitro erepto, ab Ascanio filio cjus regnante collem ædificiis post annos triginta occupatum, camque structuram appellatam de colore suis Albam. (Latini enim proprio idiomate τὸ λευϰόν album dicunt.) Præterea superadd tam appellationem Longam, nempe μαϰράν, ideirco quia parum in latum patens, in longum magnopere deduceretur. Ilis subdit (9), ab Ascanio factam esse regni sui sedem (10) Albam, multaque circum habitacula (11) subversa: fuisse hunc conspicuum virum, ct tricesimo octavo regni anno naturæ concessisse.