Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 35
Jerome, Chronicum 35.1
Unproofread scanNot analysed yet
i. Quoniam a rebus Trojanis usque ad primam olympindem difficilis temporum notatio est, propterea quod eo intervallo neque Athenis neque aliis in urbibus annui magistratus fuerunt; idcirco nos ad eam rem utemur Lacedaemoniorum regibus. A Trojæ exitio ad primam olympiadem lapsi sunt, uti Atheniensis Apollodorus ait, anni CDVIII (1): quorum LXXX numerantur usque ad Heraclidarum descensum, reliqui occupantur a Lacedæmoniorum regibus, Procle, Eurystbeo (2), horumque posteris. Nos vero singulos ex his familiis reges percenseamus usque ad primam olympiadem.