# Chronicum 38.5

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/38.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/38.5

Huic succedunt liberi sui Philippus, Alexander. atque Antipater, qui annis tribus mensibusque sei post parentem regnaverunt. Et primus quidem Philippus, qui Elatiae mortem cum vita commutavit. Tum antipater faventem Alexandro lilio (1) Thessalonicam matrem interemit, confugitque ad Lysimachum, a quo etsi unam e filiabus in matrimonium acceperat, nihilominus pari neci traditus est (i). Alexander autem, uxore ducta Lysandra Ptolemæi, coorto sibi bello cum minore fratre Antipatro (3), auxiliatorem invocavit Demetrium Antigoni (4), cognomento obsessorem, a quo etiam occisus est: regnavitque apud Macedones Demetrius. Igitur anni, quibus a Cassandri liberis regnatum est, numerantur ab olympiadis centesimae ct vicesimae quarto anno usque ad centesimae et vicesimæ primae tertium. Jam Demetrius postquam regnasset annis sex a centesimae et vicesimae primæ olympiadis anno quarto, usque ad olympiadis centesimae et vicesiinae tertiae annum primum, Pyrrhi Epirotarum regis viribus dejectus es!. Regnabat hic vicesimus tertius post Achillem Thetidis filium, censebatque a Philippi genere ad se imperium Macedoniæ recidere, propter Olympiadem Alexandri matrem, quae Pyrrho cognomento Neoptolemo (5)oriunda crat. Is septem mensibus Macedonia potitus est, centesimæ et vicesimae tertiæ olympiadis anno secundo: octavoautem mense successit Lysimachus Agathoclis filius, ex Cranone Thessalus, atque olim Alexandri satelles. Hic autem cum Thraciæ et Chersonesi regno jam potiretur, proximae finitimæque regionis. Macedonicae tyrannidem vi subita invasit (6). Is et Arsinoae uxoris instinctu Agathoclem filium suum vita exuit, regnavitque a centesimae et vicesiMae tertiae olympiadis anni alterius mense quiuto usque ad centesimae et vicesimae quartae olympiadis annum tertium, nempe annis quinque mensibusque sex, donec in Cori planitie praelio caisus est a Seleuco Asiae rege, cognomento Nicanore. Sed enim illico post eam victoriam Ptolemæus. c Lago et Eurydice filia Antipatri natus, cogno. mento Ceraunus [id est iracundia (7)], Seleucum, cujus beneficiis usus erat et ad quem extorris confugerat, de medio tollit (8), et Macedoniam sibi vindicat. Idem tamen in prælio adversus Callos obit (9), postquam anno uno et mensibus quinque regnaverat. Ejus ergo regnantis tempora a quarto anno centesimæ et vicesimae quartæ olympiadis pertinent usque ad mensem quintum anni primi centesimæ et vicesimae quintae olympiadis.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
