Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 38
Jerome, Chronicum 38.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ptolemaeo successit frater ejusdem Meleager, cui tamen. Macedones binis mensibus exactis potestatem, qua indignus visus est. abrogaverunt, accito rege Antipatro ex Cassandri fratre nato, filio nempe Philippi (I): neque enim alius regia stirpe repertus est. Is rarum potitur diobns quadraginta et quinque, donec a Sosthene quodam pulsus est, qnia ductando exercitui impar videretur, Brenno Gallo adventante hoste maximo (2). illum (3) vero Maecdoncs Etesiam (4) vocitaverunt, quia nempe elesiæ altero tanto temporis spatio flant. Sosthenes Brennum quoque profligavit, rerumque summa duobus omnino annis administrata obiit.