# Chronicum 39.3

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/39.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/39.3

i. Thessali et Epirotæ diu paruerunt iisdem qui Macedonibus praesidebant; a Romanis autem libertatem cum jure utendi suis legibus adepti sunt post Philippum in Thessalia armis Titi Romanorum ducis profligatum (1). Sed et ipsi demum stipendiarii Romanorum facti sunt eadem qua Maceduues causa. i. Scilicet post obitum Alexandri his quoque Aridacus, qui et Philippus, imperavit annis septem. Huic successit Cassander Epirotarum et Thessalorum rex annis novemdecim. Tum Philippus ejus filius mensibus (2) quatuor. Deinde et hujus fratres Antipater et Alexander annis duobus mensibusque sex. Item Demetrius Antigoni (3) annis sex totidemque mensibus. Postea Pyrrhus (3 *) annis quatuor totidemque mensibus. Deinde Lysimachus Agathoclis annis sex. Mox et Ptolemaeus, cognomento Ceraunus, anno uno mensibusque quiuque: quem excepit Meleager mensibus duobus: post quem Antipater Lysimacbi (4) quinquc ct quadraginta diebus: post quem Sosthenes anno uno. Consecutum est interregnum duobus annis et mensibus totidem. Exin dominatus est Autigonus Demetrii annis triginta quatuor, mensibusque duobus. Circa hos annos Pyrrhus receptis in deditionem Autigoni copiis, paucisque locis potitus, praelio deinde Derdii (5) a Demetrio filio Antigoni debellatus est, rebusque exutus (G). Brevi tempore post, exstincto Antigono, regnavit ejus filius Demetrius annis decem. Fost hunc Antigonus Demetrii (7) ejus, qui Cyrenem profectus est (8), et Olympiadis (9) filiae Polycleti Larissaei, annis novem. Hic Achaeis suppetias validas ferens Cleomenem Lacedaemonum tyrannum praelio superavit, Spartanosque libertate donavit, ac divinos prope boaores apud Achæorum gentem promeritus est (10). Post hunc Philippus Demetrii regnavit annis XXIII cum mensibus IX: tum praelio in Thessalia a Tito duce Romani exercitus debellatus est. A Romanis autem libertatem potestatemque utendi suis legibus accepcrunt Thessali itemque reliqui Græci qui vectigal Philippo pendebant. Et primo quidem anno nulli principcs in Thessalia fuerunt; deinceps vero principes annui suffragiis publicis legi cœperunt. Primus autem creatus est Pausanias Echecrati, Pheræus. Deinde Amyntas Cratetis, Picrius, quo imperante Titus Romam reversus est. Deinde Æacides Calliae metropolitanus. Deinde Epidromus Andromachi, La rissaeus, mensibus octo; reliqua autem ejus anni parte Eunomus Polycleti, Larissaeus, mensibus quatuor. Posthinc Eunomus anno uno. Deinde i£acidee Calliæ metropolitanus iterum. Dcinde Pravitus (11) Phaxiæ, Scotusaeus. Deinde Eunomus Polycleti, Larissaius, iterum. Deinde Androsthenes Idalii, Gyrtonius (12). Deinde Thrasymachus Alexandri, Atracius. Deinde Laontomenes Damothonis, Pheræus. Deinde Pausanias Damothonis. Dcindc Theodorus Alexandri, Argivus (13). Dcindc Nicocrates Phaxiui, Scotusaeus. Deinde Hippolochus Alexippi, Larissaeus. Deinde Cleomachides Œnei, Larissæus. DeindePhyrinus Aristomenis, Gomphensis.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
