# Chronicum 4-13

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dcclxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/4-13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/4-13

« Jesus Christus, Filius Dei, salutarem cunctis praedicans viam, miracula, quæ in Evangeliis scripta sunt, facit. Jesus Christus, Filius Dei, discipulos suos divinis imbuens sacramentis, ut universis gentibus conversionem ad Deum nuntient, imperat. b Jesus Christus secundum prophetias, quae de eo fuerant prælocutæ, ad passionem venit anno Tiberii XVIII: quo tempore etiAm in aliis ethnicorum commentariis haec ad verbum scripta reperimus: Solis facta defectio: Bithynia terraemotu concussa, et in urbe Nicaena aedes plurimae corruerunt. Quae omnia bia congruunt, quae in passione Domini acciderunt. Scribit vero super his et Phlegon, qui olympiadum' egregius supputator est, in tertio decimo libro ita dicens: Quarto autem anno cen olympiadis, magna et excelleos inter omnes, quae ante eam acciderast, defectio solis est facta: dies, hora sexta, ita in tenebrosam noctem versus, ut stellae in caelo visae sint: terræque motus in Bithynia Nicaenae urbis multas ædes subvertit. Haec supradictus vir.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
