Latin
Eusebii Pamphili In Librum Ii Chronicorum Procœmium S. Hieronymo Interprete (3)
Jerome, Chronicum 4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Porro iste est Cecrops dipbyes indigena. sub qua primum in arce oliva exorta est, et Atheniensium urbs ex Minervae appellatione sortita nomen. Hic primus omnium Jovem appellavit (3), simulacra reperit, aram statuit, victimas immolavit. nequaquam istiusmodi rebus in Græcia unquam visis. Caetera quoque quae apud Græcos mira jactantur, posteriora Cecropis annis deprehenduntur. Si autem Cecropis, consequenter et Moysi, qui cum Cecrope fuit. Post hunc enim scribiLur diluviuln sub Deucalione, incendiutn sub Phaethonte, Erichthonius Vulcani et Terræ Clius, Dardanusque qui Dardaniam condidit, de quo Homerus: Quem primum genuit coelesti Jupiter arce. Liberae quoque raptus et Europae, sacra Cereris atque Isidis, delubrum in Eleusina, frumenta Triptolemi, regnum Trois: Cujus dii natum Ganymedem ad sidera raptum Vina Jovi magnis voluerunt fundere mensis.