# Chronicum 4

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Prooemium (I). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/4

Ego igitur ejus negotii causa, quod prae manibus habeo, antiquorum libros pervolutans, primum Chaldæorum chronographiam ponam, tum Assyrionnn: deinde reges Medorum, post Lydorum, juxtaque Persarum. Hinc alio me transferens universum Hebræorum rhronicon ascribam cx ordine. ttursus tertio loco Ægyptiacarum opum tempora, additis etiam Ptolemaeis, qui post Alexandrum Macedonem Ægypti regnum Alexandriæque tenuerunt. Rursus ex alio capite cxordicns, qua ratione Græci suas historias digerant, diligenter exponam: primoque dicam eos qui Sicyone regnarunt, tum qui in Argivorum regione, et qui in ipsa urbe Athenarum, a primo recensens usque ad ultimum prœsidem: itemque eos qui Lacedaemone, et qui Corinthi dominati sunt: tum et eos qui quavis in plaga imperium maris tenuerunt: addam his denique et Olympiadun. librum, qui a Græcis confectus est. Postquam haec singula in comparativam seriem ecegero, tum et primos Macedonum reges ac Thessalorum, dainde Syrorum (4) atque Asianorum, qui post Alexandrum rerum gubernacula tenuerunt, singillatim scribam. Ubi dc hisce omnibus dixero, singillatim distincteque cullocabo eos, qui ducto initio ab Ænea, post captum Ilium, Latinis imperitaverunt, qui et Romani deinceps appellati sunt: hinc ex ordine eM qui Romulum Romanæ urbis conditorem consecuti sunt: tum Et eos qui post Julium Caesarem atque Augustum recta serie fuerunt imperatores * denique et annuos consules qui his impliciti sunt.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
