# Chronicum 40.18

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/40.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/40.18

Demetrii vero frater, nata minor nomine Antiochus, in urbe Sida educatus, ex qua cognomentum quoque Sidetae reportavit, Tratris cladem et vincula edoctus, Sida relicta, ad occupandam Syriam protectus esE centesimæ et sexagesimae olympiadis quaito anno, idque regnum tenuit annis novem. Hic Judæos vi subdidit, obsessaeque urbis moenia evertit, et gentis optimates occidit centesimae et seiagesimæ secundae olympiadis anno secuudo (11). Tum quarta ejusdem olympiadis centesimae et sexagesituæ secundæ cum centum et viginti militum millibus irruchat in eum Arsaces, qui strategemate etiam UIlIS fratrem ejus Demetrium captiviiate solutum emittebat in Syriam. Antiochus autem dum ingruente hieme barbaros angusto loco persequitur, in pugnae aestu vulneratar et obit (1) anno ætatis quinto supra tricesimum. At ejus filium tenera a tate Seleucum, qni erat in patris comitatu, Arsaces captivum abduxit, regioque more custodiendum curavit.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
