Latin
Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Chapter 40
Jerome, Chronicum 40.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Cum Philippus Aridæus sextuin jam regni annum exigeret, centesimæ et quintæ decimæ olympiadis tertio anno, Antigonus primus imperavit Asialicis annis XVIII donec octogesimo sexto actalis anno consumptus est. Hic omnium regum per id tempus multo horrendissimus fuit, pcriitquc in Phrygia, exercitibus (4) cunctis, qui ab eo sibi timebant, in eumdem irruentibus centesimæ et decimæ nonas olympiadis'quarto anno. Ejus vcro filius Demetrius, fnga se proripiens Ephesum, saluti consuluit, Asia cuncta ab eo deficiente. Hic quidem omnium regum acerrimus in obsidendis urbibus visas est, ideoque Obsessoris cognomen retulit. Regnavit annis septemdecim, vixit omnino quatuor supra quinquaginta. Centesimae vicesimae olympiadis primo anno cum patre regnaverat jam biennio, quod item tempus ad annos ejus imperantis septemdecim pertinet. Captus a Selcuco ductus est in CiHclam (5) centesimae et vicesimae olympiadis quarto anno, atque apud illum regio more in liberali custodia habebahir, donee quarto anno olympiadis vicesimæ quartæ supra centesimam obiit. Hunc exitum Antigoni et Demetrii res habuerunt.