Latin
40.24 to 40.25
Jerome, Chronicum 40.24-25
Unproofread scanNot analysed yet
Contra eum tamen bellum aluit residuus Cyziccui filius Antiochus. Reapse prælio in Cilicia prope urbem Mopsuestiam patrato, victoriam Antiocbus adeptus est. Seleucus autem in urbem fuga elapsus, sciscitabatur a civibus num se agnoscerent (i): cumque sc agnitum audisset, ne vivus combureretur, manus illico sibi attulit. Tum fratres ejus, qai gemini dicebantur, Antiochus et Philippus cum exercitu adventantes vi urbem cepcruut, fratrisque ulciscendi causa eamdem subverterunt. Hos tamen Cyziceni filius armis petiit ac debellavit: atque ex his quidem Antiochus Seleuci frater pugna excedens, equo temere oberrans, in Orontem amnem dclapsus vortice haustus periit.